HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT VII: Pro peccato sacerdotis

#Levit. IV

Distinguntur autem hic quasi quatuor personae, sacerdos, Synagoga, id est populus, princeps, anima. Si ergo sacerdos, qui inunctus erat, peccabat, delinquere faciens populum, faciebat quae sequuntur. Additum est: Qui inunctus. Non quod omnes inuncti essent, sed ad differentiam illorum, qui cum essent de genere sacerdotali, propter maculam corporis, nec inungi poterant, nec ministrare. Quod etiam additum est, faciens populum peccare, forte generale est, quia peccatum quodlibet cujuslibet sacerdotis, trahitur in exemplum. Et est dictum ad exaggerationem peccati. Vel specialiter dictum est, cum scilicet verbo, vel aliquo modo, populum ad peccandum provocaverit. Vel sane sicut in Hebraeo habetur. Si sacerdos, qui inunctus est, peccaverit ad culpam populi, id est ita viliter et aperte, quasi unus de populo, quod valde indecens est, tunc inquam, offerebat, pro suo peccato, per manus impositionem ad ostium tabernaculi, vitulum immmaculatum; Et coram altari immolabat eum, hauriensque de sanguine, inferebat illum in tabernaculum, et intingens in eo digitum, aspergebat illum, septies contra velum sanctuarii, et de eodem ponebat super cornua altaris incensi, et egrediens, reliquum sanguinis fundebat circa crepidinem altaris holocausti, et omnem adipem cum renibus et renunculis adolebat super altare, sicut et de vitulo hostiae pacificorum. Pellem vero, et omnes carnes cum fimo etiam efferebat extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solebant, et incendebant ea super struem lignorum.